HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT XXI: De viro spermatico, et muliere hemorrhoissa

#Levit. XV

Deinceps addidit Dominus de viro patiente fluxum seminis; qui tunc judicatur huic vitio subjacere, si per momenta adhaeserit carni, et concreverit foedus humor seminis, quod, licet nolens, effundit ex corruptione. Talis immundus immundum reddebat quod tangebat, lectum suum, vestem suam, sedem suam, etiam sagma super quod sedebat, id est straturam asini. Vas fictile quod tangebatur frangebatur, ligneum lavabatur; qui tangebat lectum ejus, vestem ejus, aut sedem, vel super quem ipse salivam jaciebat, lavabat vestimenta sua, et erat immundus usque ad vesperum. Cum autem sanatus fuerat numerabat septem dies post mundationem sui, et lotis vestibus, ac corpore in aquis viventibus mundus erat. Die autem octava, offerebat par turturum, aut duos pullos columbarum, et faciebat sacerdos alterum pro peccato, alterum in holocaustum. Eadem lex erat immunditiei et purificationis de muliere patiente fluxum sanguinis ex morbo. Similiter ejusdem immunditiei erat mulier menstruata. Sed non purificabatur solemniter. Sufficiebat enim ipsam cum vestibus ablui. Morbidae enim immunditiae pro peccato etiam solent accidere, et ideo pro eis et pro peccato salutare offerebatur, quod non pro menstruo, quianaturale est. Et nota quod accedentem ad menstruatam dicit hic immundum septem diebus, et purificationem ei concedit; quod de ignoranter accedente intelligendum est. Infra, utrumque perimendum dicit quod dictum est, si fiat ex industria. Nec mirum quia etiam legitime cognoscentem uxorem, voluit Dominus lavare vestem, et omne corpus, et esse immundum usque ad vesperum. Et de uxore eodem modo.